- ICONIUM
- ICONIUMurbs Lycaoniae Archiepiscopal. sub Patr. CP. et caput, inter Cappadociam et Ciliciam, capta a Godofr. Bullionaeo, A. C. 1097. iterum a Friderico Barbarossa Imp. A. C. 1190. postquam ibidem Emanuel Imp. Graec. a Turcico Sultano turpiter victus fuislt, A. C. 1173. Dein relapsa, sub iugum Barbaricum, sub Saracenis primum, dein sub Sultanis fuit, e quibus Sultanus, Icaviensis vicit Conradum III. in Bello Sacro, et Galliae cum eo Regem; ultimus Cladinus vel Azatines, ob irruptionem Tartarorum e regno fugit, Otrugarele Carmaniae praefecto; cuius dein filium Ottomannum Caramaniae Regem creavit, unde hodierni Turcarum Impp. Factum hoc A. C. 1296. Hîc. cum Cataphryges, ab Ecclesia ad se venient es rebaptizâssent, Synodo habitâ A. C. 256. decretum est; Haereticorum Baptismum nullum esse, Firmiliano inprimis id urgente. Unde Orientis Episcopi a Stephano Ep. Rom. excommunicati, transiitque incendium in Africam quoque. Vide Cyprian. Ep. 70. et 71. etc. Cogni hodie, quo nomine et regio ipsa vocatur. Πολίχνιον εὖ ᾠκισμένον vocat Strabo l. 12. p. 658. Etiamnum am pla est et probe munita, Caramaniae late sumptae caput, ubi Praefectus totius reg. degit, sub Turcis. 100. mill. circiter ab ora maris Pamphylii in Bor. Baudr. de Regno vero Sultanorum Iconiensium, quod a conditore Sultano Aladine, ex Tangrolipicis familia oriundo, Aladinium quoque dictum, ipsorumque successione, ac rebus, contra Constantinopolitanos inprimis Caesares, admirando successu gestis, vide Ioh. Forbes. Instruction. Hist. Theologic. l. 4. c. 22. n. 2. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.